• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 1



    Sensus hi sunt in Epistola ad Romanos Pauli apostoli.
    Primo omnium, ut quisque intellegat in hac epistola quaestionem versari operum legis et gratiae.

    1. [1.] (Rm 1,4) Quod autem ait: Secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, id est quia Spiritus donum acceperunt post eius resurrectionem; mortuorum vero resurrectionem memorat, quia in ipso omnes crucifixi sumus et resurreximus.

    2. [2.] (Rm 1,11) Quod autem dicit: Ut gratiam vobis spiritalem impertiar, dilectionem scilicet Dei et proximi, ut per caritatem Christi gentibus in Evangelium vocatis minime inviderent.

    3. [3.] (Rm 1,18) Quod autem dixit : Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et cetera, ait et Salomon de sapientibus mundi: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo ipsius mundi Dominum et Creatorem non facilius invenerunt?
    Sed quos arguit Salomon, non cognoverunt per creaturam Creatorem; quos autem arguit Apostolus, cognoverunt, sed gratias non egerunt et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et ad colenda simulacra deciderunt. Nam sapientes gentium quod invenirent Creatorem, manifeste idem Apostolus, cum Atheniensibus loqueretur, ostendit.
    Cum enim dixisset: Quia in ipso vivimus et movemur et sumus, addidit: Sicut et quidam secundum vos dixerunt Hac autem intentione prius arguit impietatem gentium, ut ex hac probet etiam ad gratiam posse pertingere conversos.
    Iniustum est enim ut poenam subeant impietatis, et praemium fidei non accipiant.

    4. [4.] (Rm 1,21) Quod autem dicit: Cognoscentes Deum non ut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, hoc caput est peccati, de quo dictum est: Initium omnis peccati superbia.
    Qui si gratias egisset Deo, qui dederat hanc sapientiam, non sibi aliquid tribuissent cogitationibus suis.
    Quapropter in desideria cordis sui traditi sunt a Domino, ut facerent quae non convenirent.

    5. [5.] (Rm 1,24) Quod autem dicit: Tradidit, intellegitur, dimisit in desideria cordis eorum.
    Mercedem autem mutuam dicit recepisse de Deo, ut traderetur in desideria cordis sui.

    6. [6.] (Rm 1,28-29) Quod autem demum dicit: Tradidit illos Deus in reprobam mentem, etc., repletos, ait, omni iniquitate, datur intellegi ad nocere pertinere ista, quae nunc dicit, id est facinora.
    Superius autem dicebat de corruptelis quae flagitia nominantur, ex quibus ad facinora pervenitur, quoniam quisque perniciosam dulcedinem flagitiorum sequens, dum impedientes personas removere conatur, pergit in facinus.
    Sic distinctus est etiam ille locus in Sapientia Salomonis, ubi cum enumerasset superiora flagitia, ait: Circumveniamus pauperem iustum, quoniam inutilis est nobis, etc.

    7. [7.-8.] (Rm 1,32; 2,1) Quod autem dicit: Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, significat quia quaecumque fecerunt, non inviti, sed, cum ad mala facta consentiunt, etiam illa quae non fecerunt approbant, et ideo de perfectis iam peccatis dicit: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas. Omnis autem cum dicit, subintrat iam, ut monstret non solum gentilem, sed etiam iudaeum, qui secundum legem volebat iudicare de gentibus.