• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 3



    12. [13.-18.] (Rm 3,20) Quod autem dicit : Quia non iustificabitur in lege omnis caro coram illo; per legem enim cognitio peccati et cetera similia, quae quidam putant in contumeliam legis obicienda, sollicite satis legenda sunt, ut neque lex improbata ab Apostolo videatur neque homini arbitrium liberum sit ablatum.
    Itaque quattuor istos gradus hominis distinguamus: ante legem, sub lege, sub gratia, in pace.
    Ante legem sequimur concupiscentiam carnis, sub lege trahimur ab ea, sub gratia nec sequimur eam nec trahimur ab ea, in pace nulla est concupiscentia carnis.
    Ante legem ergo non pugnamus, quia non solum concupiscimus et peccamus, sed etiam approbamus peccata.
    Sub lege pugnamus, sed vincimur; fatemur enim mala esse quae facimus, et fatendo mala esse, utique nolumus facere, sed quia nondum est gratia, superamur.
    In isto gradu ostenditur nobis, quomodo iaceamus, et dum surgere volumus et cadimus, gravius affligimur.
    Inde hic dicitur: Lex subintravit, ut abundaret delictum.
    Inde et quod nunc positum est: Per legem enim cognitio peccati, non enim ablatio peccati est, quia per solam gratiam aufertur peccatum.
    Bona est ergo lex, quia ea vetat, quae vetanda sunt, et ea iubet, quae iubenda sunt.
    Sed cum quisque illam viribus suis se putat implere, non per gratiam Liberatoris sui, nihil ei prodest ista praesumptio; immo etiam tantum nocet, ut et vehementiore peccati desiderio rapiatur et in peccatis etiam praevaricator inveniatur.
    Ubi enim non est lex, nec praevaricatio.
    Sic ergo iacens cum se quisque cognoverit per seipsum surgere non valere, imploret Liberatoris auxilium.
    Venit ergo gratia, quae donet peccata praeterita et conantem adiuvet et tribuat caritatem iustitiae et auferat metum.
    Quod cum fit, tametsi desideria quaedam carnis, dum in hac vita sumus, adversus spiritum nostrum pugnant, ut eum ducant in peccatum, non tamen his desideriis consentiens spiritus, quoniam est fixus in gratia et caritate Dei, desinit peccare.
    Non enim in ipso desiderio pravo, sed in nostra consensione peccamus.
    Ad hoc valet, quod dicit idem Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius.
    Hinc enim ostendit esse desideria, quibus non oboediendo, peccatum in nobis regnare non sinimus.
    Sed quoniam ista desideria de carnis mortalitate nascuntur, quae trahimus ex primo peccato primi hominis, unde carnaliter nascimur, non finientur haec, nisi resurrectione corporis immutationem illam, quae nobis promittitur, meruerimus, ubi perfecta pax erit, cum in quarto gradu constituemur.
    Ideo autem perfecta pax, quia nihil nobis resistet non resistentibus Deo.
    Hoc est quod dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam.
    Si ergo Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis.
    Liberum ergo arbitrium perfecte fuit in primo homine, in nobis autem ante gratiam non est liberum arbitrium, ut non peccemus, sed tantum ut peccare nolimus.
    Gratia vero efficit, ut non tantum velimus recte facere, sed etiam possimus, non viribus nostris, sed Liberatoris auxilio, qui nobis etiam perfectam pacem in resurrectione tribuet, quae pax perfecta bonam voluntatem consequitur.
    Gloria enim in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

    13. [19.] (Rm 3,31) Quod autem dicit: Legem ergo evacuamus per fidem? Absit! sed legem statuimus, id est, firmamus.
    Sed quemadmodum firmanda erat lex nisi per iustitiam? Iustitiam autem quae est per fidem, quia ea ipsa, quae non poterant impleri per legem, per fidem impleta sunt.