• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 4



    14. [20.] (Rm 4,2) Quod autem ait: Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum, hoc est, quia Abraham sine lege dum non ex operibus legis gloriam conquirit, quasi suis viribus legem impleat, cum adhuc lex ista data non esset, Dei illa gloria, non sua est.
    Non enim merito sui tamquam ex operibus, sed Dei gratia fide iustificatus est.

    15. [21.] (Rm 4,4) Quod autem ait: Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam sed secundum debitum, dixit, quemadmodum homines hominibus reddant mercedem.
    Nam Deus per gratiam dedit, quia peccatoribus dedit, ut per fidem iuste viverent, id est, bene operarentur.
    Quod ergo bene operamur iam accepta gratia, non nobis sed illi tribuendum est, qui per gratiam nos iustificavit.
    Nam si debitam mercedem vellet reddere, poenam redderet debitam peccatoribus.

    16. [22.] (Rm 4,5) Quod autem ait: Qui iustificat impium, hoc est ex impio pium facit, ut de cetero in ipsa pietate permaneat atque iustitia, quia ideo iustificatus est, ut iustus sit, non ut peccare sibi licere arbitretur.

    17. [23.] (Rm 4,15) Quod autem ait: Lex enim iram operatur, vindictam significat et ad illum gradum pertinet, cum est quisque sub lege.

    18. [24.] (Rm 4,17) Quod autem ait: Ante Deum cui credidit, significavit fidem in interiore homine esse in conspectu Dei, non in ostentatione hominum, sicuti est carnis circumcisio.

    19. [25.] (Rm 4,20) Quod autem ait de Abraham: Dans gloriam Deo, adversus illos positum est, qui gloriam suam de operibus legis coram hominibus quaerebant.