• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 5



    20. [26.] (Rm 5,3) Quod autem ait: Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus et cetera gradatim perducit usque ad caritatem Dei, quam caritatem dicit nos habere per donum Spiritus, monstrat illa omnia, quae possemus nobis tribuere, Deo esse tribuenda, qui per Spiritum Sanctum gratiam dare dignatus est.

    21. [27.-28.] (Rm 5,13) Quod autem ait: Usque ad legem enim peccatum in mundo fuit, intellegendum est, quousque veniret gratia.
    Contra eos enim dictum est, qui arbitrantur per legem auferri potuisse peccata.
    Dicit enim Apostolus manifestata esse peccata per legem, non autem ablata, cum dicit: Peccatum autem non deputabatur cum lex non esset.
    Non enim ait: Non erat, sed: non deputabatur. Neque cum lex data est, ablatum est, sed deputari coepit, id est, apparere.
    Non ergo putemus usque ad legem ita dictum esse, quasi iam sub lege non esset peccatum, sed dictum est sic: usque ad legem, ut totum legis tempus annumeres usque ad finem legis, quod est Christus.

    22. [29.] (Rm 5,14) Quod autem ait: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen et in his, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, duobus modis distinguitur; aut: In similitudinem praevaricationis Adae regnavit mors, quia et qui non peccaverunt, ex origine mortalitatis Adam mortui sunt, aut certe: Regnavit mors et in his, qui non in similitudinem praevaricationis Adae peccaverunt, sed ante legem peccaverunt, ut illi peccasse intellegantur in similitudinem praevaricationis Adae, qui legem acceperunt, quia et Adam accepta praecepti lege peccavit.
    Sane etiam id quod dictum est: usque ad Moysen, totum tempus legis intellegendum est. Forma autem futuri dictus est Adam, sed a contrario; ut quomodo per illum mors, sic per Dominum nostrum vita.

    23. [29] (Rm 5,15-19) Quod autem ait: Sed non sicut delictum, ita est et donatio, duobus modis donatio praecellit, vel quod multo magis abundat gratia, quia utique in aeternum per illam vivitur, temporaliter autem per mortem Adae mors regnavit; vel quod unius delicti condemnatione mors multorum facta est per Adam, per Dominum autem nostrum Iesum Christum multorum delictorum donatione data gratia in vitam aeternam.
    Aliam vero differentiam sic explicat dicens: Et non sicut per unum peccantem ita est et donum. Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis ad iustificationem.
    Ex uno ergo quod dictum est, subauditur delicto, quia sequitur: gratia autem ex multis delictis. Ergo haec differentia est, quod in Adam unum delictum damnatum est, a Domino autem multa donata sunt.
    Quod ergo sequitur, ambas istas differentias tenet, ut explicetur sic: Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
    Quod ergo dixit: Multo magis regnabunt, ad vitam aeternam pertinet, quod autem dixit: Abundantiam gratiae accipiunt, ad donationem multorum delictorum pertinet.
    Post explicatas autem has differentias, redit ad formam unde coeperat, cuius ordinem suspenderat, cum diceret: Sicut enim per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors.
    Ad quod nunc redit, cum dicit: Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae.
    Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi.
    Haec est forma futuri Adam, de qua superius loqui coeperat et eius aliquas differentias interponens distulerat ordinem, ad quem nunc redeundo conclusit dicens: Itaque sicut per unius delictum in omnes homines, etc.

    24. [30.] (Rm 5,20) Quod autem ait: Lex subintravit, ut abundaret delictum, ipso verbo satis significavit nescisse Iudaeos, qua dispensatione lex data sit.
    Non enim data est, quae possit vivificare, quia gratia vivificat per fidem, sed data est lex ad ostendendum quantis quamque arctis vinculis peccatorum constringerentur, qui de suis viribus ad implendam iustitiam praesumebant.
    Sic abundavit peccatum, cum et concupiscentia ex prohibitione ardentior facta est et peccantibus contra legem praevaricationis crimen accessit.
    Quod intellegit, qui secundum gradum in illis quattuor gradibus considerat.