• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 6



    25. [31.] (Rm 6,1-2) Quod autem ait: Quid ergo dicemus?
    Permanebimus in peccato, ut gratia abundet?
    Absit! Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo?
    Hinc ostendit de praeteritis peccatis factum esse, ut donarentur, et in eo superabundasse gratiam, ut praeterita peccata dimitterentur.
    Ergo quisquis adhuc quaerit augmenta peccati, ut augmentum gratiae sentiat, non intellegit secundum id agere, ut nihil in eo gratia operetur.
    Opus enim gratiae est, ut moriamur peccato.

    26. [32.-34.] (Rm 6,6) Quod autem ait: Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuaretur corpus peccati, refertur ad illud, quod per Moysen dictum est: Maledictus omnis, qui in ligno pependerit.
    Veteris enim hominis crucifixio significata est in cruce Domini, sicut novi hominis instauratio in resurrectione significata est.
    Manifestum est autem secundum eum nos agere veterem hominem, qui maledictus est, propter quem peccatum et de Domino dictum esse nemo ambigit, quod peccata nostra portavit, et peccatum pro nobis fecit, et de peccato condemnavit peccatum.
    Quid est autem "evacuare corpus peccati"? Ipse exposuit: Ut ultra non serviamus peccato; et illud quod ait: Si mortui sumus cum Christo, hoc est, si crucifixi sumus cum Christo.
    Dicit enim alio loco: Qui enim Christi Iesu sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
    Non ergo Domino maledixit Moyses, sed quid ostenderet eius crucifixio prophetavit.

    27. [35.] (Rm 6,14) Quod autem ait: Peccatum enim in vobis non dominabitur, non enim estis sub lege, sed sub gratia, utique ad tertium illum gradum iam pertinet, ubi homo iam mente servit legi Dei, quamvis carne serviat legi peccati.
    Non enim obaudit desiderio peccati, quamvis adhuc sollicitent concupiscentiae et provocent ad consensionem, donec vivificetur etiam corpus et absorbeatur mors in victoriam.
    Quia ergo non consentimus desideriis pravis, in gratia sumus et non regnat peccatum in nostro mortali corpore et omnino ex illo loco, ubi ait: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? eum describit, qui est sub gratia constitutus.
    Cui autem dominatur peccatum, quamvis velit peccato resistere, adhuc sub lege est, nondum sub gratia.