• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 7



    28. [36.] (Rm 7,2) Quod autem dicit: Mulier enim sub viro, vivo marito, vincta est legi; si autem mortuus fuerit vir eius, evacuata est a lege viri, etc. animadvertendum est istam similitudinem in hoc differre ab ea re, propter quam adhibita est, quod hic virum dicit mori, ut mulier nubat cui volet liberata utique a lege viri; ibi autem cum constituat animam quasi mulierem, virum autem quasi passiones peccatorum, quae operantur in membris, ut fructum ferant morti, id est, ut tali coniugio proles digna nascatur, et lex quae data est non ad auferendum peccatum vel ad liberationem a peccato, sed ad ostendendum peccatum ante gratiam, per quod factum est, ut sub lege positi vehementiore desiderio peccandi raperentur et amplius etiam praevaricatione peccarent; cum ergo et ibi tria sint: anima tamquam mulier, passiones peccatorum tamquam vir et lex tamquam lex viri, non ibi tamen peccatis mortuis tamquam viro mortuo liberari animam dicit, sed ipsam animam mori peccato et liberari a lege, ut sit alterius viri, id est Christi, cum mortua fuerit peccato, quamvis adhuc quasi vivente ipso peccato; quod fit cum adhuc manentibus in nobis desideriis et incitamentis quibusdam ad peccandum non oboedimus tamen neque consentimus mente servientes legi Dei, quia mortui sumus peccato.
    Morietur autem et peccatum, cum reformatio corporis in resurrectione facta fuerit, de qua post dicit: Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis.

    29. [37] (Rm 7,8) Quod autem dicit: Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, intellegendum est, non omnem fuisse concupiscentiam, antequam prohibitione aucta esset.
    Augetur enim prohibitione concupiscentia, quando deest gratia liberantis, ideo nondum est omnis, antequam prohibeatur.
    Cum autem prohibita fuerit desistente, ut diximus, gratia, tantum crescit concupiscentia, ut ita in suo genere omnis, id est, consummata fiat, ut etiam contra legem fiat et praevaricatione crimen accumulet.

    30. [37.] (Rm 7,8. 13) Quod autem dicit: Sine lege enim peccatum mortuum est, non quia non est, dixit: mortuum est, sed quia latet, quod in consequentibus manifestat, cum dicit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem.
    Bona est enim lex, sed sine gratia tantummodo ostendit peccata, non tollit.

    31. [38.] (Rm 7,9. 10) Quod autem ait: Ego autem vivebam aliquando sine lege, intellegendum est, vivere mihi videbar, quia ante mandatum latebat peccatum. Et quod ait: Adveniente autem mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum, intellegendum est, peccatum apparere coepit, ego autem mortuum me esse cognovi.

    32. [39.] (Rm 7,11) Quod autem ait: Peccatum enim, occasione accepta per mandatum, fefellit me et per illud occidit, ideo dictum est, quia desiderii prohibiti fructus dulcior est. Unde etiam quaecumque peccata occulte fiunt, dulciora sunt, quamvis mortifera ista dulcedo sit.
    Inde est, quod apud Salomonem fallacis doctrinae imagine sedens mulier et invitans, ut ad se veniant insipientes, scribitur dicere: Panes occultos libenter edite et aquam dulcem furtivam bibite.
    Ista dulcedo est occasio per mandatum inventa peccati, quae cum appetitur, utique fallit et in maiores amaritudines vertit.

    33. [40.] (Rm 7,13) Quod autem ait: Quod ergo bonum est, mihi factum est mors?
    Absit! sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, hic evidenter ostendit, quod superius dixerat: Sine lege enim peccatum mortuum est, ideo dixisse, quia latet, quandoquidem nunc dicit non illud bonum, id est, legem factam sibi esse mortem, sed peccatum operatum esse mortem per bonum legis, id est, ut appareret peccatum, quod latebat sine lege.
    Tunc enim se mortuum quisque cognoscit, cum illud, quod recte praeceptum esse confitetur, implere non potest, et praevaricationis crimine amplius peccat, quam si non prohiberetur.
    Hoc est, quod in consequentibus dicit: Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum; quod ante mandatum minus erat, quia ubi non est lex nec praevaricatio.

    34. [41.] (Rm 7,14) Quod autem ait: Scimus quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, satis ostendit non posse impleri legem nisi a spiritalibus, quales facit gratia Dei.
    Similis enim quisque factus ipsi legi facile implet, quod praecipit; nec erit sub illa sed cum illa, is est autem, qui iam non capitur temporalibus bonis, nec terretur temporalibus malis.

    35. [42.] (Rm 7,14) Quod autem ait: Venumdatus sum sub peccato, intellegendum est, quod unusquisque peccando animam suam diabolo vendit, accepta tamquam pretio dulcedine temporalis voluptatis. Unde et Dominus noster Redemptor dictum est, quia hoc modo, quo dictum est, venditi eramus.

    36. [43.] (Rm 7,15) Quod autem ait: Quod enim operor, ignoro, potest videri minus intellegentibus contrarium esse illi sententiae, qua dixit: Peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem.
    Quomodo enim apparet, si ignoratur?
    Sed ignoro, sic dictum est hoc loco, ut intellegatur: Non approbo. Quomodo enim tenebrae non videntur, sed lucis comparatione sentiuntur, hoc est autem sentire tenebras, quod est non videre.
    Sic et peccatum, quia non illustratur luce iustitiae, non intellegendo dignoscitur, sicuti tenebras dictum est non videndo sentiri.
    Et ad hoc pertinet, quod in Psalmo dicitur: Delicta quis intelligit?

    37. [44.] (Rm 7,15-16) Quod autem ait: Non enim quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.
    Si autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est.
    Satis quidem lex ab omni criminatione defenditur, sed cavendum, ne quis arbitretur his verbis auferri nobis liberum voluntatis arbitrium, quod non ita est.
    Nunc enim homo describitur sub lege positus ante gratiam; tunc enim peccatis vincitur, dum viribus suis iuste vivere conatur sine adiutorio liberantis gratiae Dei.
    Libero autem arbitrio habet, ut credat Liberatori et accipiat gratiam, ut iam illo, qui eam donat, liberante et adiuvante non peccet atque ita desinat esse sub lege, sed cum lege vel in lege, implens eam caritate Dei, quod timore non poterat.

    38. [45.-46.] (Rm 7,23-25) Quod autem ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis, legem peccati dicit, qua quisque carnali consuetudine implicatus astringitur.
    Hanc repugnare ait legi mentis suae et se captivare sub lege peccati, unde intellegitur ille homo describi, qui nondum est sub gratia.
    Si enim repugnaret tantum consuetudo carnalis et non captivaret, non esset damnatio.
    In eo enim est damnatio, quod obtemperamus et servimus desideriis pravis carnalibus.
    Si autem existant et non desint talia desideria, non tamen his oboediamus, non captivamur et sub gratia iam sumus, de qua loquetur, cum exclamaverit et imploraverit Liberatoris auxilium, ut possit per gratiam caritas, quod per legem timor non poterat.
    Dixit enim: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
    Et subiecit: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
    Deinde incipit describere hominem sub gratia constitutum, qui tertius gradus est illorum quattuor, quos superius distinximus.
    Ad hunc gradum iam pertinet, quod statim subiungit: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, quia licet existentibus desideriis carnalibus iam non servit consentiendo, ad faciendum peccatum, qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, carnem autem legi peccati.
    Legem autem peccati dicit ex transgressione Adae conditionem mortalem, qua mortales facti sumus.
    Ex hac enim labe carnis concupiscentia carnalis sollicitat et secundum hanc dicit alio loco: Fuimus et nos natura filii irae sicut et ceteri.