• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 8



    39. [47.] (Rm 8,1) Quod autem dicit: Nulla ergo condemnatio est nunc in his, qui sunt in Christo Iesu, satis ostendit condemnationem non esse, si existant desideria carnalia, sed si eis ad peccandum non oboediatur.
    Quod contingit his, qui sub lege constituti sunt, nondum sub gratia.
    Nam sub lege constituti non solum repugnantem habent concupiscentiam, sed etiam captivi ducuntur, cum obtemperant ei.
    Non autem contingit his, qui mente serviunt legi Dei.

    40. [48.] (Rm 8,3-4) Quod autem ait: Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum spiritum, manifestissime docet eadem ipsa praecepta legis propterea non impleta, quamvis essent implenda, quoniam quibus data erat lex ante gratiam, dediti erant carnalibus bonis et ex his beatitudinem acquirere cupiebant neque metuebant, nisi cum talibus bonis imminebat adversitas; et ideo, cum illa bona temporalia turbarentur, facile recedebant a praeceptis legis.
    Infirmabatur ergo lex non implendo, quod praecipiebat, non sua culpa sed per carnem, id est, eos homines, qui carnalia bona appetendo non amabant legis iustitiam sed ei temporalia commoda praeponebant.
    Ideo Liberator noster Dominus Iesus Christus suscipiendo mortalem carnem venit in similitudine carnis peccati.
    Carni enim peccati mors debita est.
    At vero illa mors Domini dignationis fuit, non debiti, et tamen hoc quoque Apostolus peccatum vocat susceptionem mortalis carnis quamvis non peccatricis, ideo quia immortalis tamquam peccatum facit, cum moritur.
    Sed de peccato, inquit, damnavit peccatum in carne. Id enim egit mors Domini, ne mors timeretur et ex eo iam non appeterentur temporalia bona nec metuerentur temporalia mala, in quibus carnalis erat prudentia illa, in qua impleri legis praecepta non poterant.
    Hac autem prudentia in homine dominico destructa et ablata, iustitia legis impletur, cum secundum carnem non ambulatur, sed secundum spiritum.
    Unde verissime dictum est: Non veni legem solvere sed adimplere. Plenitudo ergo legis caritas.
    Et caritas eorum est, qui secundum spiritum ambulant.
    Haec enim ad gratiam pertinet Spiritus Sancti.
    Quando enim non erat caritas iustitiae sed timor, lex non implebatur.

    41. [49.] (Rm 8,7) Quod autem ait: Quia prudentia carnis inimica in Deum; legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest, ostendit, quid dixerit: inimica, ne quis putaret tamquam ex adverso principio aliquam naturam, quam non condidit Deus, inimicitias adversus Deum exercere.
    Inimicus ergo Dei dicitur, qui legi ipsius non obtemperat et hoc per carnis prudentiam, id est, cum appetit temporalia bona et timet temporalia mala.
    Definitio enim prudentiae in appetendis bonis et vitandis malis explicari solet.
    Quapropter recte appellat Apostolus carnis prudentiam, qua haec appetuntur pro magnis bonis, quae non perseverant cum homine, et ne haec amittantur timetur, quae quandoque amittenda sunt.
    Non potest autem talis prudentia legi Dei obtemperare, sed tunc obtemperatur legi, cum haec prudentia exstincta fuerit, ut ei succedat prudentia spiritus, qua nec in bonis temporalibus spes nostra est neque in malis timor.
    Eadem namque animae natura et prudentiam carnis habet, cum inferiora sectatur, et prudentiam spiritus, cum superiora eligit, quemadmodum eadem, aquae natura et frigore congelascit et calore resolvitur.
    Sic ergo dictum est: Legi Dei non est subiecta prudentia carnis, nec enim potest, quomodo recte diceretur nivem non posse calefieri, neque enim potest, sed cum adhibito calore solvitur et calescit aqua, iam nemo potest eam nivem dicere.

    42. [50.] (Rm 8,10) Quod autem ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam, corpus mortuum dicitur mortale.
    Ex ipsius enim mortalitate indigentia rerum terrenarum sollicitat animam et quaedam desideria excitat, quibus ad peccandum non obtemperat, qui iam mente servit legi Dei.

    43. [51.] (Rm 8,11) Quod autem ait: Si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis, iam quartum gradum demonstrat ex illis quattuor, quos superior distinximus.
    Sed gradus iste in hac vita non invenitur. Pertinet enim ad spem, qua exspectamus redemptionem corporis nostri, quando corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem.
    Ibi pax perfecta est, quia nihil molestiarum anima de corpore patitur iam vivificato et in caelestem qualitatem immutato.

    44. [52.] (Rm 8,15-16) Quod autem ait: Non enim accepistis spiritum servitutis in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater! evidentissime duorum Testamentorum distincta sunt tempora: illud enim ad timorem pertinet, Novum autem ad caritatem.
    Sed quaeritur, quis sit spiritus servitutis? Nam spiritus adoptionis filiorum utique Spiritus Sanctus est; spiritus ergo servitutis in timore ille est, qui potestatem habet mortis, quia ipso timore per totam vitam rei erant servitutis, qui sub lege agebant, non sub gratia.
    Nec mirandum est, quod eum acceperunt per divinam providentiam qui bona temporalia sectabantur, non quia ipsius est lex et mandatum.
    Nam: Lex sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum, ille autem spiritus servitutis non utique bonus, quem accipiunt qui praecepta datae legis implere non possunt, dum serviunt desideriis carnalibus, nondum gratia Liberatoris assumpti in filiorum adoptionem; quia et ipse spiritus servitutis non habet quemquam in potestate, nisi qui ei per ordinem divinae providentiae traditus fuerit, Dei iustitia sua cuique tribuente.
    Quam potestatem acceperat Apostolus, cum dicit de quibusdam: Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare, et iterum de alio: Iam iudicavi, inquit, tradere huiusmodi satanae in interitum carnis, ut anima salva sit.
    Qui ergo nondum sub gratia sunt et sub lege constituti vincuntur peccatis ad oboediendum desideriis carnalibus et praevaricatione augent reatum criminum suorum, spiritum acceperunt servitutis, id est spiritum eius, qui potestatem mortis habet. Nam si spiritum servitutis ipsum spiritum hominis intellexerimus, incipit et spiritus adoptionis ipse intellegi tamquam in melius commutatus. Sed quia spiritum adoptionis Spiritum Sanctum accipimus, quem manifeste ostendit, cum dicit: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, restat, ut spiritum servitutis illum intellegamus, cui serviunt peccatores, ut quemadmodum Spiritus Sanctus a timore mortis vindicat, sic spiritus servitutis, qui potestatem habet mortis, eiusdem mortis terrore reos teneat, ut se ad Liberatoris auxilium quisque convertat, etiam ipso diabolo invito, qui eum semper in potestate habere desiderat.

    45. [53.] (Rm 8,19-23) Quod autem ait: Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
    Vanitati enim creatura subiecta est non sponte, etc. usque ad id quod ait: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri, sic intellegendum est, ut neque sensum dolendi et gemendi opinemur esse in arboribus et oleribus et lapidibus et ceteris huiuscemodi creaturis - hic enim error Manichaeorum est - neque angelos sanctos vanitati subiectos esse arbitremur, et de his existimemus, quod liberabuntur a servitute interitus, cum interituri utique non sint, sed omnem creaturam in ipso homine sine ulla calumnia cogitemus.
    Non enim creatura ulla esse potest nisi aut spiritalis, quae excellit in angelis, aut animalis quae etiam in vita bestiarum satis apparet, aut corporalis, quae videri aut tangi potest; omnis autem est etiam in homine, quia homo constat spiritu et anima et corpore.
    Ergo creatura revelationem filiorum Dei exspectat, quidquid nunc in homine laborat et corruptioni subiacet, illam scilicet manifestationem, de qua idem dicit Apostolus: Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria.
    Dicit et Ioannes: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus et nondum apparuit, quid erimus; scimus autem, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Hanc ergo revelationem filiorum Dei exspectat creatura, quae in homine nunc vanitati subiecta est, quamdiu dedita est temporalibus rebus, quae transeunt tamquam umbra.
    Unde et in Psalmo dicitur: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt.
    De vanitate etiam Salomon loquitur, cum dicit: Vanitas vanitantium et omnia vanitas, quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole?
    De qua item David dicit: Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?
    Non sponte autem dicit esse subiectam vanitati creaturam, quoniam poenalis est ista subiectio.
    Non enim homo sicut sponte peccavit, sic etiam sponte damnatus est, quae tamen damnatio non sine spe reparationis irrogata est naturae nostrae.
    Et ideo: Propter eum, inquit, qui subiecit eam in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei, id est, etiam ipsa, quae tantummodo creatura est, nondum per fidem aggregata numero filiorum Dei, sed tamen in eis, qui credituri erant, videbat Apostolus, quod dicit, quia creatura liberabitur a servitute interitus, ut interitui non serviat, cui serviunt omnes peccatores. Peccatori enim dictum est: Morte morieris.
    Liberabitur autem in libertatem gloriae filiorum Dei, id est, ut et ipsa perveniat ad libertatem gloriae filiorum Dei per fidem, quae fides cum in ea non erat, tantummodo creatura dicebatur.
    Et ad ipsam refert, quod sequitur: Scimus enim, quia creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Erant enim adhuc credituri, qui etiam spiritu subiacebant laboriosis erroribus. Sed ne quis putaret de ipsorum tantum labore dictum esse, subiungit etiam de his, qui iam crediderant.
    Quamquam enim spiritu, hoc est, mente servirent legi Dei, tamen quia carne servitur legi peccati, quamdiu molestias et sollicitationes mortalitatis nostrae patimur, ideo addidit dicens: Non solum autem sed et nos ipsi primitias spiritus habentes et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus.
    Non solum ergo, inquit, ipsa quae tantummodo creatura dicitur in hominibus, qui nondum crediderunt et ideo nondum in filiorum Dei numero constituti sunt, congemiscit et dolet, sed etiam nosmetipsi, qui credimus et spiritus primitias habemus, quia iam spiritu adhaeremus Deo per fidem, et ideo non iam creatura, sed filii Dei appellamur, tamen et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri.
    Haec enim adoptio, quae iam facta est in his qui crediderunt spiritu non corpore facta est. Nondum enim etiam corpus reformatum est in caelestem illam immutationem, sicut spiritus iam mutatus est reconciliatione fidei ab erroribus conversus ad Deum.
    Ergo etiam in his, qui crediderunt, exspectatur adhuc illa manifestatio, quae in corporis resurrectione proveniet, quae pertinet ad quartum illum gradum, ubi ex toto perfecta pax erit et quies aeterna nulla nobis ex aliqua parte corruptione resistente aut sollicitante molestia.

    46. [54.] (Rm 8,26-27) Quod autem ait: Similiter et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, manifestum est eum de Spiritu Sancto dicere, quod in consequentibus clarum est, ubi ait: Quia secundum Deum interpellat pro sanctis. Nos ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus duas ob res, quod et illud, quod futurum speramus et quo tendimus, nondum apparet; et in hac ipsa vita multa possunt nobis prospera videri, quae adversa sunt, et adversa quae prospera.
    Nam et tribulatio quando accidit servo Dei ad probationem vel emendationem, videtur nonnumquam minus intellegentibus inutilis, sed si referatur ad illud quod dictum est: Da nobis auxilium de tribulatione, et vana salus hominis, intellegitur quia plerumque de tribulatione nos adiuvat Deus, et frustra salus optatur, quae aliquando adversa est, cum delectatione et amore huius vitae implicat animam. Inde est etiam illud: Tribulationem et dolorem inveni et nomen Domini invocavi.
    Cum enim dicit: inveni, significat utilem, non enim recte gratulamur nos invenisse, nisi quod quaerebamus.
    Ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. Deus enim novit et quid nobis in hac vita expediat et quid post hanc vitam daturus sit.
    Sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus. Gemere dicit Spiritum, quod nos gemere faciat caritate concitans desiderium futurae vitae, sicut dicit: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, si diligitis eum, id est, ut scire vos faciat. Non enim Deum aliquid latet.

    47. [55.] (Rm 8,28-30) Quod autem ait: Quos vocavit, ipsos et iustificavit, potest movere et quaeri, utrum omnes, qui vocati sunt, iustificentur. Sed alibi legimus: Multi vocati, pauci autem electi.
    Tamen quia ipsi quoque electi utique vocati sunt, manifestum est non iustificatos nisi vocatus, quamquam non omnes vocatos sed eos, qui secundum propositum vocati sunt, sicut superior dixit. Propositum autem Dei accipiendum est, non ipsorum.
    Ipse autem exponit, quid sit secundum propositum, cum dicit: Quoniam quos ante praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii eius.
    Non enim omnes, qui vocati sunt, secundum propositum vocati sunt; hoc enim propositum ad praescientiam et ad praedestinationem Dei pertinet.
    Nec praedestinavit aliquem, nisi quem praescivit crediturum et secuturum vocationem suam, quos et electos dicit.
    Multi enim non veniunt, cum vocati fuerint, nemo autem venit, qui vocatus non fuerit.

    48. [56.] (Rm 8,29) Quod autem dicit: Ut sit primogenitus in multis fratribus, satis docet aliter intellegendum Dominum nostrum unigenitum, aliter primogenitum.
    Nam ubi Unigenitus dicitur, fratres non habet et naturaliter est Filius Dei, Verbum in principio, per quod facta sunt omnia.
    Secundum susceptionem autem hominis et incarnationis dispensationem, per quam nos etiam non naturaliter filios in adoptionem filiorum vocare dignatus est, primogenitus dicitur cum adiunctione fratrum.
    Ubi enim primus dicitur, non utique solus sed consecuturis fratribus in id quod ipse praecessit.
    Unde et alio loco primogenitum eum a mortuis dicit, ut sit ipse primatum tenens.
    Resurrectio enim mortuorum, ut iam non moriantur, ante illum nulla, post illum autem multorum sanctorum est, quos fratres non confunditur appellare propter ipsam communicationem humanitatis.

    49. [57.] (Rm 8,35) Quod autem dicit: Quis nos separabit a caritate Christi?
    Tribulatio an angustia an persecutio? et cetera, ex superiore sententia pendet, ubi ait: Si tamen compatimur, ut et glorificemus, exsistimo enim, quod non sint condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
    Ad ipsam enim hortationem omnis huius loci intentio directa est, ne illi, quibus loquitur, persecutionibus frangerentur, si viverent secundum prudentiam carnis, qua temporalia bona appetuntur et timentur temporalia mala.

    50. [58.] (Rm 8,38) Quod autem ait: Certus sum enim, et non dixit: Opinor enim; plena fide tenuit, quod nec mors ulla, nec vita temporalis promissa nec cetera subsequentia possunt credentem a caritate Dei detorquere.
    Nemo ergo separat, nec qui minatur mortem, quia qui credit in Christo licet moriatur vivet, neque qui pollicetur vitam, quia ille dat vitam aeternam.
    Nam temporalis vitae pollicitatio aeternae comparatione contemnenda est. Neque angelus separat, quia licet angelus, inquit, de caelo descendat et annuntiet vobis, praeterquam quod accepistis, anathema sit.
    Neque principatus, id est contrarius, quia exuit se ipse hos principatus et potestates, triumphans eos in semetipso.
    Neque praesentia neque futura, id est temporalia, vel quae delectant vel quae premunt vel quae spem dant vel quae incutiunt timorem.
    Neque virtus (et hic virtutem contrariam oportet intellegi, secundum quam dicit: Nemo vasa fortis diripiet, nisi prius alligaverit fortem) neque altitudo neque profundum.
    Plerumque enim inanis curiositas earum rerum, quae inveniri non possunt aut frustra etiam inveniuntur sive in caelo sive in abysso, separat a Deo, nisi caritas vincat, quae ad certa spiritalia non vanitate rerum, quae foris sunt, sed interno homine invitat.
    Neque creatura alia.
    Quod duobus modis intellegi potest: aut visibilis creatura, quia et nos id est anima creatura sumus, sed invisibilis, ut hoc dixerit, quod nos non separat alia creatura, id est amor corporum; aut certe quia nos non separat alia creatura a caritate Dei, ex eo quod nulla creatura est alia inter nos et Deum, quae se opponat et a complexu eius excludat.
    Supra humanas enim mentes, quae rationales sunt, iam nulla creatura, sed Deus est.