• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 9



    51. [59.] (Rm 9,5) Quod autem dicit: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, et adiecit: Qui est super omnes Deus benedictus in saecula, plenissimam fidem commendat, quia Dominum nostrum et secundum susceptionem carnis Filium hominis confitemur, et secundum aeternitatem Verbum in principio Deum benedictum super omnes in saecula.
    Huius autem confessionis Iudaei quoniam partem tenuerunt, refelluntur a Domino.
    Nam cum eos interrogasset, cuius filium dicerent esse Christum, responderunt: David. Hoc autem secundum carnem est.
    De divinitate vero eius, quod Deus est, nihil responderunt.
    Ideo Dominus ait eis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum?
    Ut intellegerent hoc se confessos esse tantum, quod Christus filius est David, hoc autem tacuisse quod est Christus Dominus ipsius David.
    Illud enim est secundum susceptionem carnis, hoc secundum aeternitatem divinitatis.

    52. [60.] (Rm 9,11-13) Quod autem ait: Nondum enim nascentium neque agentium aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: Quia maior serviet minori; sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, nonnullos movet, ut putent apostolum Paulum asbstulisse liberum voluntatis arbitrium, quo promeremur Deum bono pietatis vel malo impietatis offendimus.
    Dicunt enim, quod ante opera aliqua, seu bona seu mala, duorum nondum nascentium Deus unum dilexerit, alterum odio habuerit.
    Sed respondemus praescientia Dei factum esse, qua novit etiam de nondum natis, qualis quisque futurus sit.
    Sed ne quis dicat: Opera ergo elegit Deus in eo, quem dilexit, quamquam nondum erant, quod ea futura praesciebat; quod si opera elegit, quomodo dicit Apostolus non ex operibus factam electionem? Propterea ergo intellegendum est, opera bona per dilectionem fieri, dilectionem autem esse in nobis per donum Spiritus Sancti, sicut idem dicit Apostolus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
    Non ergo quisquam gloriari debet ex operibus tamquam suis, quae per donum Dei habet, cum ipsa dilectio in eo bonum operatur.
    Quid ergo elegit Deus? Si enim cui vult, donat Spiritum Sanctum, per quem dilectio bonum operatur, quomodo elegit, cui donet? Si enim nullo merito non est electio; aequales enim omnes sunt ante meritum nec potest in rebus omnino aequalibus electio nominari.
    Sed quoniam Spiritus Sanctus non datur nisi credentibus, non quidem Deus elegit opera, quae ipse largitur, cum dat Spiritum Sanctum, ut per caritatem bona operemur, sed tamen elegit fidem.
    Quia nisi quisque credat in eum et in accipiendi voluntate permaneat, non accipit donum Dei, id est Spiritum Sanctum, per quem diffusa caritate bonum possit operari.
    Non ergo elegit Deus opera cuiusquam in praescientia, quae ipse daturus est, sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum elegerit, cui Spiritum Sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam vitam consequeretur.
    Dicit enim idem Apostolus: Idem Deus, qui operatur omnia in omnibus 60, nusquam autem dictum est: Deus credit omnia in omnibus. Quod ergo credimus, nostrum est, quod autem bonum operamur, illius qui credentibus in se dat Spiritum Sanctum.
    Hoc autem exemplum quibusdam Iudaeis obiectum est, qui Christo crediderunt et de operibus ante gratiam gloriabantur et dicebant se ipsam Evangelii gratiam per sua bona opera praecedentia meruisse, cum bona opera in nullo esse possint, nisi qui acceperit gratiam.
    Est autem gratia, ut vocatio peccatori praerogetur, cum eius merita nulla, nisi ad damnationem praecesserint.
    Quod si vocatus vocantem secutus fuerit, quod est iam in libero arbitrio, merebitur et Spiritum Sanctum, per quem bona possit operari; in quo permanens (quod nihilominus est in libero arbitrio) merebitur etiam vitam aeternam, quae nulla possit labe corrumpi.

    53. [61.] (Rm 9,11-15) Quod autem ait: Miserebor, qui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero, hinc ostenditur non esse iniquitatem apud Deum, quod possunt dicere quidam cum audiunt: Antequam nascerentur Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
    Miserebor enim, inquit, cui misertus ero. Primo enim misertus est nostri Deus, cum peccatores essemus, ut vocaret nos.
    Cui ergo misertus ero, inquit, ut eum vocem, miserebor adhuc eius, cum crediderit.
    Quomodo autem adhuc, nisi ut credenti et petenti det Spiritum Sanctum?
    Quo dato misericordiam praestabit, cui misericors fuerit, id est, ut faciat eum misericordem, quo bona possit per dilectionem operari.
    Nemo ergo sibi audeat tribuere, quod misericorditer operatur, quia Deus illi per Spiritum Sanctum dedit dilectionem, sine qua nemo potest esse misericors.
    Non ergo elegit Deus bene operantes sed credentes potius, ut ipse illos faciat bene operari.
    Nostrum enim est credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum Sanctum, per quem caritas Dei diffunditur in cordibus nostris, ut nos misericordes efficiat.

    54. [62.] (Rm 9,15-21) Quod autem ait: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, non tollit liberum voluntatis arbitrium, sed non sufficere dicit velle nostrum, nisi adiuvet Deus misericordes nos efficiendo ad bene operandum per donum Spiritus Sancti ad hoc referens, quod superius dixit: Miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero.
    Quia neque velle possumus, nisi vocemur, et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra et cursus noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat et perducat, quo vocat.
    Manifestum est ergo non volentis neque currentis, sed miserentis Dei esse, quod bene operamur, quamquam ibi sit etiam voluntas nostra, quae sola nihil posset.
    Unde sequitur etiam de Pharaonis supplicio testimonium, cum ait Scriptura de Pharaone: Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra, sicut enim legimus in Exodo: obduratum est cor Pharaonis, ut tam evidentibus signis non moveretur. Quod ergo tunc Pharao non obtemperabat praeceptis Dei, iam de supplicio veniebat.
    Non autem quisquam potest dicere obdurationem illam cordis immerito accidisse Pharaoni, sed iudicio Dei retribuentis incredulitati eius debitam poenam.
    Non ergo hoc illi imputatur, quod tunc non obtemperaret, quandoquidem obdurato corde obtemperare non poterat, sed quia dignum se praebuit, cui cor obduraretur priore infidelitate.
    Sicut enim in his, quos elegit Deus, non opera sed fides inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur; sic in his, quos damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur, sicut et superius idem dicit Apostolus: Et quoniam non probaverunt Deum in notitia habere, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt.
    Quapropter ita concludit Apostolus: Ergo cui vult miseretur et quem vult obdurat.
    Cuius enim miseretur, facit eum bene operari et, quem obdurat, relinquit eum, ut male operetur.
    Sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur et ista obduratio praecedenti impietati, ut et bona per donum Dei operemur et mala per supplicium; cum tamen homini non auferatur liberum voluntatis arbitrium, sive ad credendum Deo, ut consequatur nos misericordia, sive ad impietatem, ut consequatur supplicium.
    Qua conclusione illata, infert quaestionem tamquam a contradicente.
    Ait enim: Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur? Nam voluntati eius quis resistit? Cui sane inquisitioni sic respondet, ut intellegamus spiritalibus viris et iam non secundum terrenum hominem viventibus patere posse prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus praescius eligat credituros et damnet incredulos, nec ex operibus illos eligens nec istos ex operibus damnans, sed illorum fidei praestans, ut bene operentur, et istorum impietatem obdurans deserendo, ut male operentur.
    Qui quoniam intellectus ut dixi spiritalibus patet, a carnali autem prudentia longe remotus est, sic refellit inquirentem, ut intellegat se deponere debere prius hominem luti, ut ista per spiritum investigare mereatur.
    Itaque inquit: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione vas facere, aliud quidem in honorem, aliud in contumeliam?
    Quamdiu figmentum es, inquit, et ad massam luti pertines nondum perductus ad spiritalia, ut sis spiritalis omnia iudicans et a nemine iudiceris, cohibeas te oportet ab huiusmodi inquisitione et non respondeas Deo.
    Cuius consilium quis scire cupiens oportet, ut prius in eius amicitiam recipiatur, quod contingere nisi spiritalibus non potest iam portantibus imaginem caelestis hominis.
    Iam enim inquit: Non vos dicam servos sed amicos, omnia enim, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
    Quamdiu itaque vas fictile es, conterendum est hoc ipsum in te prius virga illa ferrea, de qua dictum est: Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli conteres eos, ut corrupto exteriore homine et interiore renovato possis in caritate radicatus et fundatus comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, cognoscere etiam supereminentem scientiam caritatis Dei.
    Nunc itaque cum ex eadem conspersione Deus alia vasa in honorem facit, alia in contumeliam, non est tuum discutere, quisquis secundum hanc conspersionem adhuc vivis, id est, terreno sensu et carnaliter sapis.

    55. [63.] (Rm 9,22) Quod autem ait: Attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, hinc satis significavit obdurationem cordis, quae in Pharaone facta est, ex meritis venisse occultae superioris impietatis, quam tamen patienter sustinuit Deus, donec ad illum tempus perduceretur, quo opportune in eum vindicta procederet, ad correctionem eorum, quos ab errore instituerat liberare, et ad cultum suum pietatemque revocando perducere precibus eorum et gemitibus opem praebens.

    56. [64.] (Rm 9,24-25) Quod autem ait: Quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus, sicut et in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam et cetera, totius huius disputationis propositum ad hoc perducit, ut quoniam docuit misericordiae Dei esse, quod bene operamur, non tamquam ex operibus Iudaei glorientur, qui cum Evangelium percepissent tamquam meritis suis id tribuendum existimantes, nolebant gentibus dari; a qua superbia iam debent desistere intellegentes, quoniam si non ex operibus sed misericordia Dei vocamur, ut credamus, et credentibus praestatur, ut bene operemur, non est gentibus ista invidenda misericordia quasi praelato merito Iudaeorum quod nullum est.

    57. [65.] (Rm 9,27) Quod autem dicit: Isaias autem clamat pro Israel. Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient, ostendit quemadmodum sit Deus lapis angularis utrumque parietem in se coniungens.
    Testimonium enim Osee prophetae dictum est pro gentibus: Vocabo non plebem meam, plebem meam et non dilectam, dilectam, et Isaiae testimonium dictum pro Israel, quoniam reliquiae salvae fient, ut ipse deputentur in semen Abrahae, quae crediderunt in Christum.
    Ita concordes ambos populos facit, secundum et Domini testimonium dicentis in Evangelio de gentibus: Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili, quas oportet me adducere, et erit unus grex et unus pastor.