• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 10



    58. [66.] (Rm 10,1) Quod autem ait: Fratres, bona voluntas cordis mei et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem, hinc iam incipit de spe Iudaeorum loqui, ne etiam Gentes superbire audeant adversus eos.
    Sicut enim Iudaeorum superbia refellenda erat tamquam ex operibus gloriantium, sic et gentibus occurrendum est, ne tamquam Iudaeis praelati superbiant.

    59. [67.] (Rm 10,8-10) Quod autem dicit: Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo; hoc est verbum fidei, quod praedicamus, quia si confitearis in ore tuo, quia Dominus est Iesus, et credideris in corde tuo, quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
    Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem; totus hic locus ad illud refertur, quod superius dixit: Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram.
    Remotis enim innumerabilibus et multiplicibus sacramentis, quibus iudaicus populus premebatur, per misericordiam Dei factum est, ut brevitate confessionis fidei ad salutem perveniremus.

    60. [68.] (Rm 10,19) Quod autem dicit secundum testimonium Moysi: Ego ad aemulationem vos perducam in non gentem, in gentem insipientem irritabo vos; dicendo: gentem insipientem, exposuit quid dixerit: In non gentem, quasi quod nec gens dicenda sit, quae insipiens est. De cuius tamen fide irritandum dicit populum Iudaicum, quia illi apprehenderunt, quod isti respuerunt.
    Vel certe in non gentem, in gentem insipientem, quia cum esset gens insipiens, omnis populus idola colens tamen gentilitatem credendo deposuit.
    Unde etiam illud est: Si igitur praeputium iustitiae legis custodiat, nonne praeputium eius in circumcisione deputabitur?
    Ut sit hic sensus: Ego in aemulationem vos adducam in eam, quae non gens facta est, deponendo gentilitatem per fidem Christi, cum fuisset gens insipiens colendo idola.