• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 11



    61. [69.] (Rm 11,1) Quod autem ait: Numquid reppulit Deus plebem suam? Absit! Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham de tribu Beniamin, ad hoc refertur, quod superius dixit: Non potest autem excidere verbum Dei.
    Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae, neque quia sunt semen Abraham omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen ut de ipso scilicet populo Iudaeorum illi deputentur in semen, qui Domino crediderunt. De hoc item dicit superius: Reliquiae salvae fient.

    62. [70.] (Rm 11,11) Quod autem dicit: Dico ergo: Numquid sic deliquerunt, ut caderent? Absit!
    Sed illorum delicto salus gentibus, non ideo dicit, quia non ceciderunt, sed quia casus ipsorum non fuit inanis, quoniam ad salutem gentium profecit.
    Non ergo ita deliquerunt, ut caderent, id est, tantummodo ut caderent, quasi ad poenam suam solum, sed ut hoc ipsum, quod ceciderunt, prodesset gentibus ad salutem.
    Deinde incipit ex hoc loco Iudaeorum populum commendare, etiam de ipso casu infidelitatis, ut non superbiant Gentes, quia etiam casus Iudaeorum tam pretiosus extitit pro salute gentium, sed magis debent cavere Gentes ne, dum superbiunt, similiter cadant.