• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 12



    63. [71.] (Rm 12,20) Quod autem ait: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi, hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius, multis videri potest repugnare illi sententiae, qua Dominus praecepit, ut diligamus inimicos nostros et oremus pro his, qui nos persequuntur, vel huic etiam, quam idem Apostolus superius dixit: Benedicite persequentes vos, benedicite et nolite maledicere, et iterum: Nulli malum pro malo reddentes.
    Quomodo enim quisque diligit eum, cui propterea cibum et potum dat, ut carbones ignis congerat super caput eius, si carbones ignis hoc loco aliquam gravem poenam significant?
    Quapropter intellegendum est ad hoc dictum esse, ut eum, qui nos laeserit, provocemus ad paenitentiam facti sui, cum ei nos benefacimus.
    Isti enim carbones ignis ad exustionem, id est contribulationem spiritus valent, qui est quasi caput animae, in qua exuritur omnis malitia, cum homo in melius per poenitentiam commutatur, ut sunt illi carbones ignis, de quibus dicitur in Psalmis: Quid detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam subdulam?
    Sagittae potentis acutae cum carbonibus vastatoribus.