• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 13



    64. [72.] (Rm 13,1) Quod autem ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a Deo, rectissime admonet, ne quis ex eo, quod a Domino suo in libertatem vocatus est, factusque christianus, extollatur in superbiam et non arbitretur in huius vitae itinere servandum esse ordinem suum et potestatibus sublimioribus, quibus pro tempore rerum temporalium gubernatio tradita est, putet non se esse subdendum.
    Cum enim constemus ex anima et corpore et, quamdiu in hac vita temporali sumus, etiam rebus temporalibus ad subsidium degendae eius vitae utamur, oportet nos ex ea parte, quae ad hanc vitam pertinet, subditos esse potestatibus, id est, hominibus res humanas cum aliquo honore administrantibus.
    Ex illa vero parte, qua credimus Deo et in regnum eius vocamur, non nos oportet esse subditos cuiquam homini idipsum in nobis evertere cupienti, quod Deus ad vitam aeternam donare dignatus est.
    Si quis ergo putat, quoniam Christianus est, non sibi esse vectigal reddendum aut tributum aut non esse exhibendum honorem debitum eis, qui haec curant potestatibus, in magno errore versatur.
    Item si quis sic se putat esse subdendum, ut etiam in suam fidem habere potestatem arbitretur eum, qui temporalibus administrandis aliqua sublimitate praecellit, in maiorem errorem labitur.
    Sed modus iste servandus est, quem Dominus ipse praescribit, ut reddamus Caesari, quae sunt Caesari, et Deo, quae Dei sunt.
    Quamquam enim ad illud regnum vocemur, ubi nulla erit potestas huius mundi, in hoc tamen itinere dum agimus, donec perveniamus ad illud saeculum, ubi fit evacuatio omnis principatus et potestatis, conditionem nostram pro ipso rerum humanarum ordine toleremus, nihil simulate facientes, et in eo ipso non tam hominibus quam Deo, qui haec iubet, obtemperantes.

    65. [73.] (Rm 13,3. 4) Quod autem ait: Vis autem non timere potestatem? Bonum fac et habebis laudem ex illa, potest movere aliquos, cum cogitaverint ab istis potestatibus persecutionem saepe passos fuisse Christianos.
    Numquid ergo non faciebant bonum, quia non solum non sunt laudati ab istis potestatibus, sed etiam poenis affecti et necati sunt?
    Consideranda ergo sunt verba Apostoli.
    Non enim ait: Bonum fac et laudabit te potestas; sed ait: Bonum fac et habebis laudem ex illa.
    Sive enim probet factum tuum bonum sive persequatur: laudem habebis ex illa, vel cum eam in obsequium Dei lucratus fueris vel cum eius persecutione coronam merueris.
    Hoc etiam in consequentibus intellegitur cum dicit: Dei enim minister est tibi in bonum, etiam si sibi in malum.

    66. [74.] (Rm 13,5) Quod autem ait: Necessitate subditi estote, ad hoc valet, ut intellegamus, quia necesse est propter hanc vitam subditos nos esse oportere, non resistentes, si quid illi auferre voluerint, in quod sibi potestas data est, temporalibus rebus; quae quoniam transeunt ideo et ista subiectio non in bonis quasi permansuris sed in necessariis huic tempori constituenda est.
    Tamen quoniam dixit: Necessitate subdidi estote, ne quis non integro animo et pura dilectione subditus fieret huiusmodi potestatibus, addidit dicens: Non solum propter iram sed etiam propter conscientiam, id est, non solum ad iram evacuandam, quo potest etiam simulate fieri, sed ut in tua conscientia certus sis illius dilectione te facere, cui subditus fueris iussu Domini tui, qui omnes vult salvos fieri et in agnitionem veritatis venire.
    Et hoc enim cum diceret Apostolus, de ipsis potestatibus agebat.
    Hoc est, quod servis alio loco suadet: Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes 86, ut idipsum, quod subduntur dominis suis, non eos oderint aut fallaciis promereri desiderent.

    67. [75.] (Rm 13,8. 10) Quod autem dicit: Qui enim diligit alterum, legem implevit, ostendit consummationem legis in dilectione positam, id est in caritate; unde et Dominus in illis duobus praeceptis totam Legem pendere dicit et omnes Prophetas, id est in dilectione Dei et proximi.
    Unde et ipse, qui legem venit implere, dilectionem donavit per Spiritum Sanctum, ut, quod antea timor implere non poterat, caritas postmodum impleret.
    Inde est et illud eiusdem Apostoli: Plenitudo autem legis caritas; et illud: Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta.

    68. [76.] (Rm 13,11) Quod autem ait: Et hoc scientes tempus, quia hora est iam nos de somno surgere, illuc spectat, quod dictum est: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
    Tempus enim Evangelii significatur, et illa opportunitas salvos faciendi credentes in Deum.

    69. [77.] (Rm 13,14) Quod autem ait: Et carnis providentiam ne perfeceritis in concupiscentiis, ostendit non esse culpandam carnis providentiam, quando ea providentur, quae ad necessitatem salutis corporalis valent.
    Si autem ad superfluas delectationes atque luxurias, ut quisque in his gaudeat, quae carne cupit, recte reprehenditur, quia providentiam carnis in concupiscentiis facit, quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem, id est, qui delectationibus carnalibus gaudet.