• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 14



    70. [78.] (Rm 14,1-3) Quod autem dicit: Infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus cogitationum, hoc dicit ut eum, qui infirmus in fide est, recipiamus et nostra firmitate infirmitatem eius sustineamus neque diiudicemus cogitationes eius, id est, quasi ferre audeamus sententiam de alieno corde, quod non videmus.
    Ideo sequitur et dicit: Alius quidem credit manducare omnia; qui autem infirmus est, oleus manducet.
    Quia illo iam tempore multi iam firmi in fide et scientes secundum scientiam Domini non commaculare ea, quae in os intrant, sed quae exeunt, indifferenter sumebant cibos salva conscientia.
    Quidam vero infirmiores abstinebant a carnibus et a vino, ne vel nescientes inciderent in ea, quae idolis sacrificabantur.
    Omnis enim tunc immolaticia caro in macello vendebatur et de primitiis vini libabant Gentes simulacris suis et quaedam in ipsis torcularibus sacrificia faciebant.
    Iubet ergo Apostolus et his, qui salva conscientia talibus alimentis utebantur, non spernere infirmitatem illorum, qui se a talibus cibis et potu abstinebant, et illis infirmis, ne eos, qui carnibus non abstinebant et vinum bibebant, tamquam pollui iudicarent.
    Ad hoc valet, quod consequenter dicit: Qui manducat, non manducantem non iudicet, hoc est spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet.
    Firmi enim infirmiores contumaciter contemnebant et infirmi firmos temere iudicabant.

    71. [79.] (Rm 14,4) Quod autem dicit: Tu quis es, qui iudices alienum servum?
    Ad hoc dicit, ut in his rebus, quae possunt et bono animo fieri et malo, iudicium Deo dimittamus nec audeamus de alterius corde, quod non videmus, ferre sententiam.
    In his vero rebus, quae ita comprehenduntur, ut eas bono et casto animo non posse fieri manifestum sit, non improbatur, si iudicemus.
    Itaque hoc, quod de cibis dicit, quia ignoratur, quo animo fiat, non vult nos esse iudices, sed Deum; de illo autem nefario stupro, ubi uxorem patris sui quidam habuerat, praeceptis debere iudicari.
    Non enim poterat ille dicere bono animo se tam immane flagitium commisisse.
    Ergo quaecumque facta ita manifestantur, ut non possit dici: Bono animo feci, iudicanda sunt a nobis, quaecumque autem ita fiunt, ut quo animo fiant, incertum sit, non sunt iudicanda sed reservanda iudicio Dei, sicut scriptum est: Quae occulta sunt Deo, quae autem palam sunt, vobis et filiis vestris.

    72. [80.] (Rm 14,5) Quod autem ait: Alius quidem iudicat alternos dies, alius autem iudicat omnem diem, sequestrata interim meliore consideratione non de duobus hominibus mihi videtur dictum, sed de homine et Deo.
    Qui enim alternos dies iudicat, homo est, potest enim hodie aliud, cras aliud iudicare, id est, ut quemcumque hodie malum convictum confessumve damnaverit, cras bonum inveniat, cum se correxerit, vel contra, cum aliquem iustum hodie laudaverit, cras inveniat depravatum.
    Qui autem iudicat omnem diem, Deus est; quia non solum qualis quisque sit, sed etiam qualis omni die futurus sit novit.
    Ergo: Unusquisque in suo intellectu abundet, inquit, id est quantum humano intellectui vel unicuique homini concessum est, tantum audeat iudicare.
    Qui sapit, inquit, diem, Domino sapit, id est quia hoc ipsum, quod praesentem diem bene iudicat, Domino sapit.
    Hoc est autem bene iudicare ad diem, ut noveris de correctione eius non esse desperandum in futurum, de cuius culpa manifesta in praesentia iudicaveris.

    73. [81.] (Rm 14,22) Quod autem ait: Beatus qui non iudicat semetipsum in quo probat, ad id potissimum referendum est, quod superius dixit: Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
    Hoc est enim etiam, quod nunc ait ante istam sententiam: Tu fidem, quam habes penes temetipsum, habe coram Deo, ut quoniam bona est haec fides, qua credimus omnia munda mundis, et in ea fide nos probamus, bene utamur ipso bono nostro, ne forte, cum ad offendiculum infirmorum fratrum eo bono abusi fuerimus, peccemus in fratres et in eo ipso bono nos iudicemus, cum scandalizamus infirmos, in quo bono nos probamus, cum ipsa fides nobis placet.