• Inicio

  • docencia

  • publicaciones

  • investigaciones

  • curriculum

  • links Ăștiles

  • blog y noticias

  • Augustinus Hipponensis

    Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos

    Caput 15



    74. [82.] (Rm 15,8-9) Quod autem ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum, Gentes autem super misericordia glorificare Deum, ad hoc dicit, ut intellegant Gentes Dominum Christum ad Iudaeos esse missum et non superbiant.
    Iudaeis enim repellentibus, quod ad ipsos missum est, factum est, ut et gentibus Evangelium praedicaretur, quod et in Actibus Apostolorum manifestissime scribitur, cum dicunt Apostoli Iudaeis: Vobis primum oportuit praedicari verbum, sed quoniam indignos vos iudicastis, ecce convertimus nos ad Gentes.
    Secundum etiam ipsa Domini testimonia, cum dicit: Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel, et iterum: Non est bonum panem filiorum mittere canibus.
    Quod Gentes si bene considerent, intellegunt ista sua fide, qua iam credunt omnia munda mundis, non se debere insultare his, si qui forte infirmi ex circumcisione fuerint, qui propter communicationem idolorum nullas omnino carnes attingere audeant.

    75. [83.] (Rm 15,16) Quod autem dicit: Ut minister sim Christi Iesu in gentibus consecrans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium acceptabilis sanctificata in Spiritu Sancto, hoc intellegitur offerantur Gentes Deo, tamquam acceptabile sacrificium, cum in Christo credentes per Evangelium sanctificantur, sicut et superius dicit: Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem.